- NAVA
- NAVAfluv. Germaniae superioris in Rhenum apud Bingium oppid. influens, Naha, teste Rhenanô. Die Nawaliis. Baudrand. Nabe; oritur ex vico Naheweiler, in confinio ditionis Trevirensis; dein per Palatinatum inferiorem fluens, prope Birckenfeldam, aliaque oppida, auctus Lauterâ, et duobus aliis fluviis minoribus, rigatôque Cruciniacoô in Rhenum se exonerat, iuxta Bingium, 4. leuc. infra Moguntiam in Occasum. ausonius in Mosellav. 1.Transieram celerem nebuloso flumine Navum.Nic. Lloyd. Eius meminit quoque Tacit. Histor. l. 4. c. 70. ubi de Bingio et Navae fluminis ponte, verba facit: quorum illud, vetus Vicus, sed reparatusac moenibus cinctus, Ausonio loco cit. dictum, nunc castrum oppid. Germaniae est, ad Rheni et Navae confluentes: ubi quondam Galli maximam, et qualem fere ad Cannas Romani, cladem acceperunt, qum nempe Vindex et rebelles Galli a Virginio Rufo Romanisque Legionibus acie essent caesi. Ab eo, pago circumiacenti nomen fuit, qui olim pagus Navensis, Germanice nachgouve et nachgouva, si qua Brouvero fides habetur, nuncupatus est: unde colligere est: fluvium hunc olim a Germanis, non tantum Nabe, sed et Nach, appellatum esse. hadr. Vales. Notit. Gall. Alias Nava Hispanis est area plana, arboribus purgata, quae tamen in circuitu silvas habet dumetaque fruticosa, uti habet Nebrissonsis Praefas. adlibros de bello navariensi, Vide quoque Garibaium l. 21. c. 2. et Vasaeum in Chron. c. 17. At Ludovicus de la Cerda, Navas apud Hispanossignficare ait, mapalia pastorum et casas rusticas, ab Hebr. Nebo vocis originemarcessens, apud Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.